NANTOGILUM vulgo NANTEUIL

NANTOGILUM vulgo NANTEUIL
NANTOGILUM, vulgo NANTEUIL
nomen variorum Galliae locorum, cui origo a Nanto, veteri vocabulo, quô Galli et Britanni rivum aquae decurrentis et multitudinem aquarum confluentium designavêre. Sic locus ripae Matronae flum. inter Firmitatem sub Iotro et Castellum Theodorici, sed huic quam illi propior, Nantogilum dicitur, vitusque famosi nominis Nant, nec non praedium Nant appellatur, l. de Mirac. S. Wildeberti Abbatis Luxoviensis. In pago Vadensi, Nantogilum est Hilduini. vulgo Nantevil de Haudoin: cuius mentio, apud Auctorem vitae Ludovici Pii, qui illud inter Monasterium S. Dionysii atque Carisiacum villam regiam, Noviomago proximam, ponit conveniente situ. Est et Nantogilum, in pago Porcensi vel Reitestino, ad flum. Axonam, inter Reiteste et castellum Portianum positum, Nentevil vel Nenteulle en Retelois nuncupatum: quod Nantoilum quoque dicitur, et inter villas, ad Remense Monasterium S. Remigii pertinentes, numeratur in MS. codice eius Monasterii. Nimirum Nantogilum, Nantoilum et Nantolium una res est. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • NANTUS vulgo NANTEUIL — NANTUS, vulgo NANTEUIL locus Galliae et fiscus in pago Costantino, uti dicitur in Vita S. Marculfi Abbatis, qui eum cum omnibus suis reditibus a Childeberto Francorum Rege petiit ac obtinuit, ibique Monasterium condidit. A rivo decurrente nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”